monumenta.ch > Plinius > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 23
{VII} qua quidem in reputatione misereri sortis humanae subit, praeter fortuita casusque et quae nova omnis hora excogitat, milia morborum singulis mortalium timenda. qui gravissimi ex his sint, discerener stultitiae prope videri possit, cum suus cuique ac praesens quisque atrocissimus videatur. et de hoc tamen iudicavere aevi experimenta, asperrimi cruciatus esse calculorum a stillicidio vesicae, proximum stomachi, tertium eorum, quae in capite doleant, non ob alios fere morte conscita.